monumenta.ch > Plinius > sectio 205

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 204
{LVI} inter omnes autem convenit circa brumam serendum non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, serotinam semper. e contrario alii vel vere potius serendum quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favonium et vernum aequinoctium.